Jump to content

Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/76

E Wikisource
Haec pagina emendata est
13
lib. i., cap. xix.-xx.

tissimae rēs accēderent, quod per fīnēs Sēquanōrum Helvētiōs trādūxisset, quod obsidēs inter eōs dandōs cūrāsset, quod ea omnia nōn modo iniūssū suō et cīvitātis, sed etiam īnscientibus ipsīs fēcisset, quod ā magistrātū Aeduōrum accūsārētur, satis esse causae arbitrābātur, quārē in eum aut ipse animadverteret aut cīvitātem animadvertere iubēret. Hīs omnibus rēbus ūnum repūgnābat, quod Dīviciācī frātris summum in populum Rōmānum studium, temperantiam cōgnōverat: nam nē ēius suppliciō Dīviciācī animum offenderet, verēbātur. Itaque prius quam quicquam cōnārētur, Dīviciācum ad sē vocārī iubet et cotīdiānīs interpretibus remōtīs per C. Valerium Troucillum, prīncipem Galliae prōvinciae, familiārem suum, cuī summam omnium rērum fidem habēbat, cum eō colloquitur: simul commonefacit, quae ipsō praesente in conciliō Gallōrum dē Dumnorīge sint dieta, et ostendit, quae sēparātim quisque dē eō apud sē dīxerit. Petit atque hortātur, ut sine ēius offēnsiōne animī vel ipse dē eō, causā cōgnitā, statuat, vel cīvitātem statuere iubeat.

20. Dīviciācus multīs cum lacrimīs Caesarem complexus obsecrāre coepit, nē quid gravius in frātrem statueret: Scīre sē illa esse vēra, nec quemquam ex eō plūs quam sē dolōris capere, proptereā quod, cum ipse grātiā plūrimum domī atque in reliqua Galliā, ille minimum propter adulēscentiam posset, per sē crēvisset; quibus opibus āc nervīs nōn sōlum ad minuendam grātiam, sed paene ad perniciem suam ūterētur. Sēsē tamen et amōre frāternō et exīstimātiōne vulgī commovērī. Quod sī quid eī ā Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amīcitiae apud eum tenēret, nēminem exīstimātūrum nōn suā