Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/77

E Wikisource
Haec pagina emendata est
14
de bello gallico

voluntāte factum; quā ex rē futūrum, utī tōtīus Galliae animī ā sē āverterentur. Haec cum plūribus verbīs flēns ā Caesare peteret, Caesar ēius dextram prēndit; cōnsolātus rogat, fīnem ōrandī faciat; tantī ēius apud sē grātiam esse ostendit, utī et reī pūblicae iniūriam et suum dolōrem ēius voluntātī āc precibus condōnet. Dumnorīgem ad sē vocat, frātrem adhibet; quae in eō reprehendat, ostendit; quae ipse intellegat, quae cīvitās querātur, prōpōnit; monet, ut in reliquum tempus omnēs sūspīciōnēs vītet; praeterita sē Dīviciācō frātrī condōnāre dīcit. Dumnorīgī cūstōdēs pōnit, ut, quae agat, quibuscum loquātur, scīre possit.

Caesaris cōnsilium P. Cōnsidiī errōre pervetitur.

21. Eōdem diē ab explōrātōribus certior factus hostēs sub monte cōnsēdisse mīlia passuum ab ipsīus castrīs octō, quālis esset nātūra montis et quālis in circuitū āscēnsus, quī cōgnōscerent, mīsit. Renūntiātum est facilem esse. Dē tertiā vigiliā T. Labiēnum, lēgātum prō praetōre cum duābus legiōnibus et iīs ducibus, quī iter cōgnōverant, summum iugum montis āscendere iubet; quid suī cōnsiliī sit, ostendit. Ipse dē quārtā vigiliā eōdem itinere, quō hostēs ierant, ad eōs contendit equitātumque omnem ante sē mittit. P. Cōnsidius, quī reī mīlitāris perītissimus habēbātur et in exercitū L. Sullae et posteā in M. Crassī fuerat, cum explōrātōribus praemittitur.

22. Prīmā lūce, cum summus mōns ā Labiēnō tenērētur, ipse ab hostium castrīs nōn longius mīlle et quīngentīs passibus abesset, neque, ut posteā ex captīvīs comperit, aut ipsīus adventus aut Labiēnī cōgnitus esset, Cōnsidius equō admissō ad eum accurrit: dīcit montem,