legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant? 4quomodo intravit in domum dei et panes propositionis sumsit et mandueavit et dedit his qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? 5 (42, 2.)Et dicebat illis quia dominus est filius hominis etiam sabbati. 6Factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret: et erat ibi homo, et manus eius dextra arida. 7Observabant autem scribae et Pharisaei si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum. 8Ipse vero sciebat cogitationes eorum, et ait homini qui habebat manum aridam Surge et sta in medium. Et surgens stetit. 9Ait autem ad illos Iesus Interrogo vos si licet sabbato bene facere an male, animam salvam facere an perdere? 10Et circumspectis omnibus dixit homini Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus eius. 11Ipsi autem repleti sunt insipientia, et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu. 12 (43, 2.)Factum est autem in illis diebus exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione dei. 13 (44, 2.)Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit, 14Simonem quem cognominavit Petrum et Andrean fratrem eius, Iacobum et Iohannen, Philippum et Bartholomeum, 15Mattheum et Thoman, Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes, 16Iudam Iacobi et Iudam Scariot qui fuit proditor: 17 (45, 1.)et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritima et Tyri et Sidonis, 18qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis, et qui vexabantur a spiritibus inmundis curabantur: 19et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes. 20 (46, 5.)Et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat Beati pauperes, quia vestrum est regnum dei. 21 (47, 5.)Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. (48, 5.)Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. 22 (49, 5.)Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis. 23Gaudete in illa die et exultate: ecce enim merces vestra multa in caelo: secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. 24 (50, 10.)Verum tamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. 25 (51, 10.)Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis. Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. 26Vae cum bene vobis dixerint omnes homines: secundum haec faciebant prophetis patres eorum. 27 (52, 5.)Sed vobis dico qui auditis Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, 28benedicite maledicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos. 29 (53, 5.)Et qui te percutit in maxillam
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/162
Appearance