Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/241

E Wikisource
Haec pagina emendata est
235
DE RE RUSTICA LIB. V.

velut pileis induere, atque sic a frigore et gelicidiis teneras adhuc virgas tueri. Post viginti quattuor deinde menses sive transferre et disponere in ordinem voles, sive inserere, satis tuto utrumque facere poteris.

XI.

Omnis surculus omni arbori inseri potest, si non est ei, cui inseritur, cortice dissimilis. Si vero etiam similem fructum et eodem tempore affert, sine scrupulo egregie inseritur. Tria genera porro insitionum antiqui tradiderunt. Unum, quo resecta et fissa arbor resectos surculos accipit. Alterum, quo resecta inter librum et materiam semina admittit. Quae utraque genera verni temporis sunt. Tertium, quo ipsas gemmas cum exiguo cortice in partem sui delibratam recipit, quam vocant agricolae emplastrationem, vel, ut quidam, inoculationem. Hoc genus insitionis aestivo tempore optime usurpatur. [2] Quarum insitionum rationem cum tradiderimus, a nobis repertam quoque docebimus. Omnes arbores simul atque gemmas agere coeperint, luna crescente inserito; olivam autem circa aequinoctium vernum usque in Idus Apriles. [3] Ex qua arbore inserere voles, et surculos ad insitionem sumpturus est, videto ut sit tenera et ferax nodisque crebris; et cum primum germina tumebunt, de ramulis anniculis, qui solis ortum spectabunt, et integri erunt, eos legito crassitudine digiti minimi. Surculi sint bifurci vel trifurci. Arborem. quam inserere voles, serra diligenter exsecato ea parte, qua maxime nitida et sine cicatrice est; dabisque operam, ne librum laedas. [4] Cum deinde truncum re-