duorum pedum, operis quadraginta. [18] Haec tamen in agro sicco surculis conserendis minima pastinationis mensura est. Nam holeribus deponendis possit vel sesquipedalis altitudo satisfacere, quae plerumque in singula iugera triginta operis conficitur. Hoc eodem tempore stercoris pars in prata egerenda, pars oleis et ceteris arboribus inspargenda, quin etiam vinearia diligenter facienda malleolusque quam [recentissimus] curiosissime pangendus. [19] Populos et salices et fraxinos, prius quam frondeant, plantasque ulmorum nunc ponere utile est, ante autem satas nunc exputare et circumfodere ac summas earum aestivas radices amputare. sarmenta e vineis nondum fossis atque arbustis et segetibus ramos aut rubos, quicquid denique iacens facile fodientem vel alio genere terram molientem potest inpedire, nunc egerere et ad sepem adplicare oportet, rosaria nova conserere vel antiqua curare, harundineta nunc ponere vel etiam pristina colere, salicta facere vel deputare, runcare ac fodere, genistam semine vel plantis in pastinato vel etiam sulco deponere. [20] Trimestrium quoque satio non est aliena huic tempori, quamvis tepidis regionibus melius administretur per mensem Ianuarium. Id. Febr. Sagittarius vespere occidit, vehementer hiemat. XVI Kal. Mart. Vespere Crater oritur, venti mutatio. XV Kal. Mart. Sol in Pisces transitum facit, nonnumquam ventosa tempestas. [21] XIII et XII Kal. Mart. Favonius vel Auster cum grandine et nimbis. X Kal. Mart. Leo desinit occidere, venti septentrionales, qui vocantur ornithiai, per
Pagina:Columellae opera.djvu/432
Appearance