Pagina:Columellae opera.djvu/433

E Wikisource
Haec pagina emendata est
427
DE RE RUSTICA LIB. XI.

dies triginta esse solent, tum et hirundo advenit. VIIII Kal. Mart. Arcturus prima nocte oritur, frigidus dies Aquilone vel Coro, interdum pluvia. VIII Kal. Mart. Sagitta crepusculo incipit oriri, variae tempestates, alcyonei dies vocantur, in Atlantico quidem mari summa tranquillitas notata est. [22] VII Kal. Mart. Ventosa tempestas, hirundo conspicitur. Per hos dies frigidis locis earum rerum, quas supra scripsimus, tempestiva est administratio, locis autem calidioribus, quamvis sera, tamen necessaria. Ceterum malleoli et viviradicis positio huius temporis esse videtur optima. [23] Nec tamen deterior etiam inter Kalendas et Idus sequentis mensis, utique si non sit ferventissima regio; si vero etiam magis frigida, vel melior. Insitio quoque arborum atque vitium tepidis locis hoc tempore commode administrabitur. Kal. Mart. Africus, interdum Auster cum grandine. [24] VI Non. Mart. Vindemitor apparet, quem Graeci trygetera dicunt, septentrionales venti. IIII Non. Mart. Favonius, interdum Auster, hiemat. Non. Mart. Equus mane oritur, flatus Aquilonis. III Id. Mart. Piscis aquilonius desinit oriri, septentrionales venti. Pridie Id. Mart. Argo navis exoritur, Favonius aut Auster, interdum Aquilo. [25] His diebus commode instruuntur horti, de quibus suo loco dicam secretius, ne inter hanc quasi turbam operum neglegentius holitoris officia descripsisse videar aut nunc ordinem reliquarum culturarum coeptum interrupisse. [26] Igitur a Kalendis Martiis eximia est vitium putatio usque in X Kal. Apr., si tamen se gemmae nondum mo-