cum iam meliores essent plus quam duplo solidis recentibus facti sunt scoti vt iam XXIIII pro marcha leui computarentur: periit ergo quinta pars bonitatis monete in marcha Postea vero quam euanescerent noui solidi iam scoti facti eo quod eciam per Marchiam essent accepti placuit eos grossorum estimatione reuocare, hoc est sub solidis tribus, maximo errore et tanto procerum consilio prorsus indigno perinde ac si prussia sine illis esse non posset quamuis non essent meliores denariis quindecim tunc currentis monete vbi iam multitudo eciam premebat estimationem ipsius Dissidebant ergo grossi cum solidis in quinta vel sexta parte minus valentes a constituto et fallaci ac iniqua extimatione detrahebant dignitati solidorum Oportebat fortassis iniuriam sic vindicari quam solidi grossis prius intulerant coegerantque eos scotos fieri Sed ve tibi Prussia que tuo pro dolor interitu male administrate reipublice penas pendis Igitur estimatione simul et valore pecunie. passim euanescentibus a fabricatione tamen monete plane cessatum non est et expensis non suppetentibus quibus equiualens priori uideretur posterior semper priori peior superinducta est que bonitatem precedentis oppressit et extrusit quoad solidorum estimatio cum valore grossorum proporcionaliter conveniret et marche XXIIII leues pro vna libra cederent argenti Debuerant autem iamtandem saltem reliquie tantille dignitatis monete permansisse: ex quo de eius instauratione meditatum non est Sed que tantisper inoleuit consuetudo siue licencia adulterandi expilandi et inficiendi monetam cessare non potuit nec in hunc diem cessat. Nam qualis postea prodierit et in quo statu nunc sit pudet ac dolet dicere In tantam enim vilitatem hodie collapsa est vt XXX marche vnam libram argenti vix contineant. Quid autem restat si non succurratur nisi vt deinceps prussia, auro et argento vacua, monetam mere cupream habeat Vnde peregrinarum mercium invectiones omnesque negociationes breui sint periture Quis enim externorum mercatorum merces suas moneta cuprea commutare volet Quis denique nostratium in peregrinis
Pagina:Coppernicus-monete.djvu/8
Appearance