Jump to content

Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/54

E Wikisource
Haec pagina emendata est

42 CREMVTIVS

abeant legati, atque suos iubeant Caesari ea deferre, quae Caesarem accipere deceat.

Sei. Audi, audi, Caesar, quae ad tuam salutem maxime pertinent.

Tib. Meam quidem salutem tu optime curas, mi Seiane; noli iam senatum morari.

Sei. Hunc vero audi, Caesar; nam in hac re rei publicae salus cum tua maxime coniuncta est.

Sat. Hodie, Caesar maxime, omnes cives prudentia et benevolentia tua coniunxisti. quid tum illis faciendum putas, qui civilia odia excitare, partium iras conflare volunt?

Tib. Tu mihi potius die, Satri, quem hodie accuses.

Sat. Divus lulius ita in senatu sedebat, ut nunc tu; ita preces amicorum audiebat, ita consultis senatus intererat. inopinantem, insontem Brutus et Cassius interfecere. quis hoc iure factum dixerit?

Tib. De illa re pueri in ludis disputent: quid ad nos attinet? moraris senatum, Satri.

Sat. In hac causa etiam molestus esse audeo. qui enim hos laudat; hos iuvenibus imitandos proponit, quam maximam calamitatem civitati aliquando inferre potest.

Tib. Quid tu censes, Seiane? nonne haec neglegere possumus?

Sei. Ego sic censeo, Caesar: si quis haec inter vina imprudens dixit, neglegas: si vero eorum quis, qui aetate et doctrina auctoritatem habent, amplius res investiganda est. ubi enim multus est fumus, potest esse aliquid et ignis.

Tib. Quem igitur nominas, Satri?

Sat. Ego quidem neminem. Ecce hunc librum, ubi laudatur Brutus, Cassius vero Romanorum Vltimus appellatur. videas ipse, cuius se esse dicat.