SCAENA II 43
Tib. (librum legens). Auli Cremutii Cordi Annales! … Brutum, quem honoris causa nomino. … sic mortem obiit Cassius, Romanorum Vltimus … discant ex me posteri, quid sit vir vere Romanus! itane vero, Cremuti, prava ratione inductus scribis?
Crem. Equidem liber sum natus: libere sentire, libere scribere didici.
Tib. Quid vero hic libere sentis, libere scribis? nonne divus Iulius, nonne Augustus, nonne ego pro libertate omnium viriliter egi?
Crem. Ius meum postulo.
Tib. Nonne mihi quoque aliquid apud posteros iuris concedere vis? quam minime hoc Romanum est, nimium philosophari!
Lep. No sis tam commotus, princeps! temere ista dicuntur, cito in oblivionem cadent.
Sei. Quorsus tantum verborum? die nobis potius, Caesar, quid nunc agendum sit.
Tib. Ego vero quid dicam, quid non dicam, nescio. di me omnes perdant, nisi cottidie peius pereo, quam quisquam cupit eorum, qui me exemplo pessimo perire volunt.
Sat. Ego quoque nihil nisi ius meum postulo. Cremutio diem dico: illud quoque more maiorum repetere audeo, ut videant consules, ne quid detrimenti respublica capiat.
Tib. Iure igitur et ordine omnia agantur: dicto die censeat senatus, quid his hominibus faciendum sit.
Consules. Surgite, patres, et donmm suam quisque redite. res in alterum profertur diem.