quutus eſt illos Angelus, & dixit, hic ſtatus eſt lethus gaudiorum veſtorum, quæ credidiſtis unice cæleſtia eſſe, cum tamen non ſunt niſi quam acceſſoria Cæleſtium: & quæſiverunt Angelum, quid ergo eſt Gaudium Cæleſte; & Angelus reſpondit hæc pauca; eſt jucundum faciendi aliquid quod eſt ſibi & aliis uſui; & jucundum uſus trahit ſuam eſſentiam ex Amore & exiſtentiam ex Sapientia; jucundum uſus oriundum ex Amore per Sapientiam eſt anima & vita omnium gaudiorum Cæleſtium. ſunt in Cælis lætiſſima Conſortia, quæ Angelorum mentes exhilarant, animos oblectant, pectora jucundant, & corpora recreant; ſed hæc illis ſunt, poſtquam uſus in functionibus ſuis & in operibus ſuis fecerant; ex his eſt anima & vita in omnibus lætitiis & oblectamentis illorum; at ſi illam animam ſeu vitam aufers, acceſſoria gaudia ſucceſſive non fiunt gaudia, ſed primum fiunt adiaphora, deinde ſicut nauci, & demum triſtia & anxia. His dictis aperiebatur porta, & aſſidentes exſiluerunt, & aufugerunt domum, quiſque ad ſuam functionem, & ad ſuum opus, & refocillati ſunt.
6. Poſt hæc Angelus alloquutus eſt illos, qui induxerant ſibi ideam de Gaudiis Cæli, & de Felicitate æterna, quod forent Epulationes cum Abramo, Iſaco & Jacobo; & poſt epulas Ludi & Spectacula, ac iterum Epulæ, & ſic in æternum: & dixit illis, ſequimini me, & introducam vos in gaudiorum veſtrorum felicitates; & introduxit illos per nemus in planitiem ſtratam aſſeribus, ſuper qua poſitæ erant Menſæ, quindecim ab uno latere, & quindecim ab altero; & quæſiverunt, cur tot menſæ, & reſpondit Angelus, quod prima menſa ſit Abrami, ſecunda Iſaci, tertia Jacobi, & juxta has in ſerie menſæ duodecim Apoſtolorum; ab altero latere totidem menſæ Uxorum illorum, & tres primæ menſæ ſunt Saræ uxoris Abrami, Rebeccæ uxoris Iſaci, ac Leæ & Rachelis uxorum Jacobi; ac duodecim reliquæ ſunt uxorum duodecim Apoſtolorum. Poſt aliquam moram, apparebant omnes Menſæ plenæ ferculis, & ſpatiola inter hæc ornata parvis pyramidibus cum condituris. Epulaturi ſtabant circum illas in exſpectatione videndi Præſules menſarum; qui pauculum exſpectati viſi ſunt in ordine proceſſionis ab Abramo ad ultimum Apoſtolorum intrantes; & mox quiſque ad ſuam menſam accedens ſe repoſuit ſuper toro ad caput ejus; & inde dixerunt ad circumſtantes, diſcumbite etiam vos nobiscum; & diſcubuerunt viri cum Patribus illis, & fæminæ cum Uxoribus illorum, & comederunt & biberunt in lætitia, & cum veneratione. Poſt prandium exiverunt illi Patres; & tunc inſtituti ſunt ludi, choreæ virginum & juvenum, & poſt has ſpectacula: quibus finitis invitabantur iterum ad Epulas, ſed cum ſtatuto, quod primo die comederent cum Abramo, altero cum Iſaco, tertio cum Jacobo, quarto cum Petro, quinto cum Jacobo, ſexto cum Johanne, ſeptimo cum Paulo, & cum reliquis in ordine uſque ad quindecimum diem, a quo iterum in ſimili ordine commeſſationes renovarent variando ſedes, & ſic in æternum. Poſt hæc Angelus convocavit viros cohortis, & dixit illis, hi omnes, quos vidiſtis ad menſas, in ſimili cogitatione imaginaria de Gaudiis Cæli, & inde Felicitate æterna cum vobis fuerant; & propter finem, ut ipſi videant vanitates idearum ſuarum, & ab illis abducantur, inſtitutæ ſunt, & a Domino