Quemadmodum Epicurei ut libertati locum aliquem vindicarent, et aliquid esse quod sapiens ipse per se, absque rerum counexu, perficeret (quo sublato, tollitur omnis moralis philosophia), comprobarent, clinamen illud sæpissime a philosophis explosum commenti erant ; ita Stoicos oportebat, quandoquidem ut ipsi Epicurei omnesque æquales eam philosophiæ partem quæ de moribus est, omnibus aliis anteponerent[1] et summa cura pertractarent, aliquid vel in agendo, vel in cogitando in nostra potestate esse situm demonstrare. — Quibusnam argumentis voluntariam esse συγκατάθεσιν, eamque omnis veritatis virtutisque, tum vitii errorisque principium et fontem esse defenderent, jam exprompsimus.
Verumtamen alia ex parte omnia fato fieri rebantur. — Præterquam quod enim omnes homines unanima consensione Deos esse declarant[2], si quis ornatum mundi, et varietatem pulchritudinemque rerum intueatur, non potest, nisi desipiat, Deos esse negare, eosque summa cura et providentia orbem universum administrare[3]. Quod quum ita sit, nihil in hoc orbe quod non ante provisum decretumque sit, nihil quod cæteris rebus non cohæreat et connectatur apparere fatendum est. — Quod quidem Fatum (εἱμαρμένη) non superstitiose, sed id quod physice dicitur, causa æterna rerum est[4] ; vel, ut ait Chrysip -