Jump to content

Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/36

E Wikisource
Haec pagina emendata est

pus, a sempiterna quædam et indeclinabilis series rerum, et catena volvens semetipsa sese, et implicans per æternos consequentiæ ordines ex quibus apta et connexa est[1]. »

Jam vero versari inter homines præsensionem quamdam et scientiam rerum futurarum, quam Græci μαντικήν, Latini divinationem appellabant, Stoici[2] omnes profitebantur. Quod ut comprobarent, esse quamdam cognationem naturæ, omniumque rerum concentum atque consensum (συμπάθειαν) ostendebant[3] : omnia igitur vinculo quodam juncta (ἡνωμένα) esse oportebat, ita ut nihil in mundo a ceteris rebus segregatum, nihil ab ista continuatione absolutum, nihil denique liberum esse posset[4].

Præterea omnem enuntiationem (ἀξίωμα) aut veram aut falsam[5] necessario esse nemo posse infitiari videtur. — Enuntiationes autem quæ ad futura pertinent, tum demum veræ aut falsæ esse possunt, si immutabilis ordo seriesque rerum est, ita ut quod futurum est jam in eo quod nunc est quasi contineatur. — Quod quidem argumentum omnino inconcussum invictumque plerique antiquorum existimaverunt[6].

Nunc vero Stoicis summa vi asserentibus quum συγκατάθεσιν in nostra potestate esse, tum omnia fato fieri, nec quidquam

  1. A. Gell., Noct. Att., VI, 2. Εἱμαρμένην esse dicit (Chrysippus) φυσικήν τινα σύνταξιν τῶν ὅλων ἐξ ἀϊδίου τῶν ἑτέρων τοῖς ἑτέροις ἐπακολουθούντων καὶ μετὰπολουμένων, ἀπαραβάτου οὒσης τῆς τοιαύτης ἐπιπλοκῆς. — De corrigendo hoc loco (μετὰπολουμένων pro μετὰ πολὺ μὲν οὖν) vide Stephan. Kounanoudis, In Philistor., t. II, p. 182. — Vide etiam E. Egger, Comptes rendus de l'Académie des inscript. et belles-lettres, t. VII, 19 mai 1871.
  2. Cic., Div., I, 38, 82.
  3. Cic., Div., II, 69, 142 ; 15, 34.
  4. Cic., Nat. Deor., I, 15, 39. — Sen., De Prov., V, 8 ; — Quæst. nat., II, 36. — Sext., Adv. math., IX, 79, 80. — M. Aurel., IV, 40 ; VI, 38. — Plut., Plac. phil., I, 28 ; — Stoic. rep., 34, 8.
  5. Cic., De Fato, X, 20.
  6. Cic., Nat. Deor., I, 25, 70.