Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/37

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


extra illam rerum coagmentationem esse, quo pacto hæc duo, ut videtur, dissociabilia inter se conciliare conati sint quærendum est ; postea an rem tot obstructam difficultatibus pervicerint dijudicandum.


I. — Chrysippus quidem fatum, non, ut antiqui, Deum aliquem cæcum surdumque, Jove ipso superiorem definiebat. Non modo id Fatum omnia optime, utpote quod Ratio ipsa foret, constituisse dicebat, sed etiam hanc rerum arctissimam compagem disjunxit, quasi rimam facturus, qua libertas sese insinuare posset, ita tamen ut rerum series non rumperetur. — Quod duplici ratione penincere voluit.


Primum, impugnavit doctrinam a Diodoro[1] defensam, qui hæc tantum fieri posse contendebat, quæ aut essent, aut futura essent : quidquid nec factum esset, nec futurum, non posse fieri. — Chrysippus contra quædam posse fieri dixit quæ non futura essent : ergo esse quædam quæ fato non continerentur, quæque voluntas aliqua, etsi in re non effectura esset, quodam tamen modo efficere posset. — Ergo, quoniam aliquid extra fatum esset, aliquid libertati tribuebatur : quoniam ex æternitate certum esset id non perfectum iri, nihil autem nisi causis antegressis fieri possit, fatum immutabile et insuperabile esse vere dici poterat.

Non igitur Fatum intelligebat tanquam legem aliquam geometrico more constitutam, ita ut nihil in ea posset commutari, sed tanquam seriem rerum certam quidem, immutabilemque, in qua tamen immutatio, etsi non fieri, saltem cogitari posset.

  1. Cic., De Fato, VI, 12.