DE MYSTERIIS
sis aliena sentire scilicet esse localiter (ut ita dixerim) separatos. Si enim nulla est communio mundi ad numina quo ad essentiam, vim, actionem spectat. nullaque condistributio vel consortium nulla nimirum nec coextensio et condistributio secundum locum atque determinans quantum ad illud pertinet specie vel genere cogitata sunt mutua comprehensio et permixtio esse potest. Quae vero se totis omnino differunt reciprocam inter se condistributionem vel mixtionem vel comprehensionem nullam prorsus admittunt.
Quando per diversas mundi plagas fit numinum distributio intellige alias plagas aliter munera deorum pro sua proprietate suscipere. Quod quidem considerans ars sacrorum operum propriis invocationibus utitur, quae eiusmodi distributioni proprietatique numinum consentaneae videantur.
Quaelibet mundi pars accipit aliquid a quolibet deo, quilibet enim deus cuilibet parti mundi totus adest. Sed partes aliae aliter hinc accipiunt, Ether quidem etherea Aer autem aeria suscipit ratione.
Certis nanque materiis invocationibusque(?) munera deorum naturaliter attrahuntur.
Quod omne divinum sit a passionibus alienum
NUmina nobis superiora nihil habent in se passabile, atque hanc (ut ita dicam) impassibilitatem non habent acquisita virtute. sed natura neque etiam anima, quae est ultima divinorum passabile quicquam habet animam dico a corporibus puram, quae neque etiam tangitur perturbatione voluptatis eius, quae est restitutio in naturam. Cum sit vita super naturalis ingenita neque dolore quopiam dissolvente, cum sit extra omne corpus naturamque circa corpus divisam et harmoniam descendentem in corpus ab harmonia animae principali. neque etiam passionibus sensum praecedentibus eget. Non enim corpore continetur neque per instrumenta exteriora corpora percipere cogitur. Iam vero cum sit individua et uniformis essentia secundum se in corporea permanens cum corpore nihil communicans, nimirum passiones divisionis vel alterationis, vel mutationis alicuius nullas admittit.
Loquitur de anima seperata a corpore
ANima neque etiam dum adest corpori patitur vel ipsa quicquam vel rationes seminales, quas ipsa corpori tradit. Species enim sunt, simplices uniformesque nullam turbationem vel exitum a se ipsis susci-