IAMBLICHUS
pientes.
Passiones qualescunque sint in animali non sunt in anima qualiscunque sit, sed in corpore quod sub anima certam possidet qualitatem, qua et patiatur et agat.
Nulla est in anima passio, vel peremptoria vel turbatoria. Atque hanc impassibilitatem anima non solum acquirit electione, sed possidet ipsa natura admodum superiore corporibus. Daemones et heroes sunt impassibiles atque sempiterni. Semper enim sequuntur deos in mundi ordine conservando. ubi vero passio est, ordo perpetuus non servatur.
Porphyrius suspicabatur daemones mundi rectores aliquo modo esse passibiles per ea, quae adhibebantur illis in sacris. Iamblichus negat quia ubi est ordo perpetuus, non est passio, quam essentia incorporea per sempiterna nequit accipere.
Forte vero concederet daemones infimos malosque et gubernatione privatos tangi passionibus effectivis non quidem in anima, sed in copore tali per animae praesentiam constituto.
Sicut natura ex occultis rationibus manifesta facit, ita Sacerdos adhibet manifesta, ut occulta significet.
Sacerdos operatur saepe multa quibus aliquid simile propriumque divinis efficiat, quaquidem cognatione aliquid divinitus attrahat. Interea operatur et multa per quae purificet animam ac mala nobis avertat.
Daemones, qui sunt nobis praestantiores, nullam naturalem utilitatem a nobis accipiunt. aut enim non indigent, aut ipsimet sibi abunde ubique suppeditant. Nullam vero ex rebus corporalibus mutationem aliquando patiuntur.
Insunt nobis perturbationum principia quaedam, quae si violentius a principio et subito cohibentur, tandem acriores erumpunt instar flammae compressae risusque cohibiti sunt, ergo remissius corrigenda. Heraclitus sacrificia medicamenta nominat quia purgent animam a morbis in hac generatione concretis. Porphyrius suspicabatur non modo daemones sed etiam deos aliquam passione tangi, quoniam in vocationibus moveantur.
Voluntas boni in deo diisque qui sunt bonitates excellentior est ideoque liberior quam vita nostra electiva circa bonum. Itaque dii non quia invocantur moventur ad bonum hominibus adhibendum. Sed sponte nos ad bonum provocant nobisque invocando conversis occurrunt ultro, ostenduntque aliquid atque largiuntur.
Putant quidem homines se esse liberos ad petendum· Esto ergo dii liberio res ad dandum.
Dii propter liberam voluntatem boni actionemque perennem atque perfectam omnibus benefaciunt cum primum ad illos sunt invocando conversi. Anima in supplicationibus ad contemplationem perveniens divinorum, vitam priorem obnoxiam passionibus transmutat