Jump to content

Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/21

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
10
RECITATIO EX VERGILII AENEIDE

es, et audācissimus. Neque ego sine causā plāgōsus Orbilius[1] nōminor. Constat inter omnes, et parentes et līberos, mē ideo īrācundum esse quod sollertior sim. Mihi discipuli sunt semper cūrae[2]. Pūniendus es, Gabini, nec ferulā sōlum, sed scuticā etiam. Pueri, circumstāte. Brūte, tu equus eris.

Boys at a Roman School
Boys at a Roman School
Boys at a Roman School. (From a Pompeian wall-painting.)

Gab. O magister, mihi, precor, ignoscās! Nunquam—

Orb. Tacē, puer. In tergum Bruti ascende. Tu, Gracche, tenē crūra Gabinii. Sotion, velim mihi scuticam dēs. Pueri, licentia semper cohibenda est:

  1. plagosus Orbilius, ‘thrashing Orbilius,’ the name of a schoolmaster mentioned by Horace.
  2. curae: predicative dative, i.e. the dative and the verb together make a predicate, ‘are cared for.’