Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/90

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
50
Al-Kindi

III.

Scias quod error qui incidit in argumentationem — ex hoc ipsa in se vitiosa est — multis modis est. et prolixum est ostendere. dictum enim est in libris logicae. unde nunc volumus nominare hic conditiones argumentationis rectae tantum, ut eas observes et eas solas assumas in argumentationibus et praetermittas ceteras argumentationes in quibus potest esse error et fallacia. quoniam ex argumentationibus quae aliquo modo fallunt et aliquo modo verae sunt est argumentatio quae, secundum cursum usus regularis, est argumentatio de parte ad totum.

Scias autem quod argumentatio in qua non cadit error nec fallacia est illa in cuius compositione et usu servantur conditiones quas praecepit Aristoteles discipulis suis, quae sunt haec: scilicet, ut in omni scientia et disciplina argumentabili accipias duas intentiones notas, quae sunt prima intelligibilia, scilicet an est et quid est. haec autem non praecepit Aristoteles nisi cum non est possibile sciri ignotum per ignotum [ei] nec ex ignoto potest haberi notum. necesse est igitur accipi aliqua ex his quae sunt nota et prima intelligibilia, et argumentari, et ex his reliquum quod quaeritur demonstrari.

prima autem intelligibilia duo sunt, scilicet esse rerum et earum quidditas. esse autem rerum adquiritur in animabus ministerio sensuum. sed quidditas earum adquiritur meditatione et consideratione et cogitatione , sicut ostendimus. in epistola de sensu et sensato. cum autem adquiritur esse rerum in anima ministerio sensuum et earum quidditas meditatione et consideratione, tune dicitur anima intelligens. sed cum consideraveris et