Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/422

E Wikisource
Haec pagina emendata est
417
logices institutiones

Caput VI : De tribus intellectus operationibus.

Intellectus noster tres habet operationes, prima est simplex, ut pote quæ simplicitèr, et abstractè, vel materialia , vel immaterialia, vel quæ a compositis abstrahuntur concipit, vg : Deum, hominem. 2-da, est compositio, vel divisio, vg : Deus est infinitus, homo est animal rationale. 3-tia tandem est oratio intellective, vg: ergo est indefinibilis. ita. homo, ergo est intelligentiæ, et scientiæ capax.


Caput VII : De Etymologia, et Divisione totaliter accepti termini.

[Nota marginalis:p. 4]Terminus Logicalis per metaphoram à camporum terminis nomen traxit, et in multas dividitur partes, sed hoc tantum colligendum, omnes dictiones, nomina, verba etc: ex quibus componitur propositio, hæc omnia termini Logicales vocantur, et tandem unumquenque propositionis finem Logica terminum denominat suum.


Caput VIII : De Natura, et Divisione termini Logicalis.

Logica (quemadmodum naturalia omnia, et artificialia) ex quibus constat terminis, in osdem resolvitur. Terminus autem eius in tres dividitur vg: In mentalem, quatenus concipitur. verbalem, oretenus. In scriptum, per literas.


Caput IX : De Termino mentali.

Mentalis terminus aliquando vocatur phantasia, aliquando simplex intentio, et tandem aliquando ἰδέα, quæ rei representat essentiam, hic unam partem habet ultimam, quæ est composite, aliam mediam circà ultimam, quæ est distinstè accepta, et una [Nota marginalis:p. 5]in alia quiescit. et ultima est intellectus ἰδέα in quam mentalis

27