Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/423

E Wikisource
Haec pagina emendata est
418
compendiolum universæ

propositio solvitur. At sciendum Deum, et Angelos non dicurrere, i. e. nec componere, nec dividere terminos, quoniam eorum cognitio non solum circa simplicia, sed etiam circa composita simplex est, et omnia simplicitèr intelligunt. discurrere autem solum homini necessè est.


Caput X : De Termino verbali.

Istius termini variæ sunt significativæ species. una est inarticulata, ut animalium, et hominum ut e. risus, gemitus, et simil: Alia est articulata et significativa hominis, ut Deus, alia articulata nil significans, ut blitri.. Ex istis, quædam sunt secundum instinctum naturæ, vg: gaudii, aut tristitiæ signa. aliæ vero ex instituto, vg: singulæ gentes suas confecerunt linguas secundum proprias significationes, et ad suum placitum.


Caput XI : De Divisione Termini verbalis.

Iste dividitur in categorimaticum, et syncategorimaticum. et syncategorimaticus in duo dividitur, scilicet, in 4, appellatos modos, et in 4 descriptiones, et omnia adiectiva, quæ res subsequuntur.[Nota marginalis:p. 6] de quibus suis in locis. Categorimaticus autem terminus dividitur in Complexum, et in Incomplexum. et incomplexus terminus, vel est ex abstractione et universalis, vel individuus et particularis. et individui, et particularis alius est indeterminatus, alius determinatus. Termini autem qui est ex abstractione, alius est indeterminatus et transcendens, alius determinatus. Item categorimaticus terminus vel est æquivocus, vel univocus, vel analogus, vel denominativus, vel multivocus, de quibus suis locis.

Item Categorimatici termini alius est primæ intentionis, alius secundæ. ille secundæ intentionis dividitur in 5 voces Porphi: ille autem primæ in decem categorias vide in propriis.