Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/424

E Wikisource
Haec pagina emendata est
419
logices institutionis

Caput XII : De Categorimatico, et Syncategorimatico termino.

Terminus categorimaticus, est vox articulata ex instituto per se rerum essentias significans, vg: Deus, homo.

Syncategorimaticus autem terminus est vox conjuncta cum [Nota marginalis:p. 7]categorimatico termino, vg: omnis, nullus, aliquis, non aliquis. Ex isti 4 modis mens humana, duos, vg: omnis, nullus, rerum omneitati, vel negando, vel affirmando coaptat. duos autem, vg: aliquis, non aliquis, particularitati, vel negando, vel affirmando attribuit. Caetera vero res subsequuntur, ut est bonum, verum et simil:

At ne dicas casus obliquos nominum esse terminum categorimaticum, nam non perfectè, sed semisignificativi sunt.


Caput XIII : De Termino cum, et absque complexione.

Terminus complexus est, cuius primae constitutivae partes separatae aliquid significant, vg: homo, albus. Incomplexum autem terminum illum dicimus, cuius partes ab invicem separatae nil significant, vg: de, us, ho, mo.

At ne dicas nomina composita, i. e. Aristoteles, Philippus etc: aliquid seorsim significare, quippè non tantum Syllabarum, sed etiam nominum compositorum seiunctione, quoad primarium sensum nil significant, vg: a, ri, sto, te, les, seorsim nil, sed [Nota marginalis:p. 8]ariston, et telos, graeca ex voce aliquid significant, nulla tenus autem Aristotelem, quoniam tales complexos terminos suis in propositionibus Logica incomplexos denominat, et simplicissimos.


Caput XIV : De Termino abstracto, et individuo.

Terminus abstractus, est denominatio, quae nominat terminum individuum. albedo enim denominat album. Individuus autem terminus duo complectitur, i. e. subiectum, et denominationem, h. e. papyrum, et albedinem.