Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/425

E Wikisource
Haec pagina emendata est
420
compendiolum universæ

Caput XV : De Termino, univers. et particul:

Terminus universalis est, qui multa complectitur, et de illis prædicatur, homo enim, complectitur Socratem, Platonem, etc. Terminus autem particularis est, qui unum solum particulare i. e. atomum, nominat, et de illo prædicatur, vg: Plato, etc.

Iste dividitur in indeterminatum, i. e. quidam homo, et determinatum, i. e. Plato.


Caput XVI : De Termino transcendentali, æquivoco, analogo et univoco.

Transcendentalis terminus est, qui in omnibus est, et de [Nota marginalis:p. 9]omnibus prædicatur, vg: ens, res, quid bonum, et cætera similia.

Aequivocus terminus dicitur ille, cuius nomen commune est, ratio vero essentiæ alia, vg: homo vivus, et pictus. Istius multa sunt significata, vg: à sorte, à memoria, à spe futurorum, à similitudine, à causa activa, et à fine.

Analogus est, cuius nomen unum quidem est, ratio verò partim eadem, partim diversa, ut est, pedes scamni, et animalis.

Univocus dicitur ille, cuius et nomen, et ratio essentiæ est eadem, ut animal circa particularia animal :


Caput XVII : De Pronuntiatione.

Omnia quotquot dicuntur, et sunt, quædam quoad pronuntiationem sunt simplicia, quoad significationem verò composita, vg: curro, significat enim et essentiam, et operationem eius. Quædam autem è contra, vg : definitionem alicuius reï dicentes, voces quidem compositas, rem autem simplicem definimus. Quædam autem quoad utramque partem composita sunt, vg: Paulus perorat. Qudam verb è contra, et hæc, quæ absque ulla compositione[Nota marginalis:p. 10] dicit, necessario unam ex 10 Categoriis significa vide interius.