Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/426

E Wikisource
Haec pagina emendata est
421
logices institutionis

Caput XVIII : De decem Categoriis.

Philosophus cum se scientificum esse desiderasset, attamen de una quaque essentia particularitèr discurrere immensurabilitatis impossibilitas dùm miserum intellectum obcœcasset suum (per successivam generationem et corruptionem entium) à mutabilibus, et delebilibus, id est, à, particularibus, ad immulabilia, et indelebilia, h. e. ad universalia transmigravit, hæc enim sempèr eodem modo se habent. Itaque non sine maximo labore omnia quotquot in istius mundi compagine a Creatore condita sunt, universalitèr Aristoteles in decem collegit categoriis, nec aliquid dari, aut inveniri potest, quod istis non comprehendatur, quæ sunt istæ. Essentia, Quantitas, Qualitas, Ad aliquid, Ubi, Quando, Actio, Passio, Situs, et Habitus; et de unaquaque vide suo in loco.


Caput XIX: De V vocibus Porphirii.

Istæ sic nominantur. vg: Genus, Species, Differentia, Proprium et Accidens. Differunt hæ à, Categoriis,[Nota marginalis:p. 11] quoniam Categoriæ de rebus dicuntur, naturasque earum denotant, quod 5 voces non faciunt, istæ enim sunt tantum prædicabiles, quod simplicitèr aliquid significent, et solum rationes sunt quædam prædicamentorum, ideoque rationes Logicales vocantur, quoniam in una quæque Categoria omnes istæ quinque voces inveniuntur.