Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/435

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
430
compendiolum universæ

Caput III : De Cognitione, in quo et speciatim de experientia, arte, et scientia.

[Nota marginalis:p. 23]Cognitio vel est absque, vel cum ratione, vel particularis, vel universalis. Et cognitio absque ratione, et particularis est, vg: quando per experientiam , medicine unum tantum auxilium cognoscit, universalis autem est, vg: ut videtur in medicis qui Empirici vocantur, isti enim multa auxilia sciunt, causam autem ignorant.

Experientia autem, est memoria, et observatio absque ratione, eorum, clue multotiès, et eodem modo observata sunt.

Cognitio autem cum ratione, et particul: partem aliquam artis aut scientiæ facit. Cognitio autem cum ratione, et univer: perfectam artem, aut scientiam habet. Ars definitur. Ars est cognitio universalium cum ratione, habens subiecta mutabilia. Vel ars est collectio observationum usitatarum ad finem quemdam utilem humanæ vitæ.

Scientia definitur. Scientia est cognitio universalium absque errore, et immutabilis, ea enim quæ cognoscit, absque errore cognoscit. igitur inter artem, et scientiam hæc est differentia, [Nota marginalis:p. 24]quod ars habeat subiecta mutabilia et delebilia, scientia verò immutabilia, et indelibilia De facultatibus autem anime cognoscitiviis, in suo capite.


Caput IV : De Divisione.

Omne, quod dividitur vel per se dividitur, vel per accidens. Per se, ut a genere in species, vel, a speciebus in atoma, vel ab omnibus in partes, vel ab uno ad unum , vel a voce æquivoca, que dividitur in diversa significata.

Per accidens autem fit divisio, vel ab essentia in accidentia, vel ab accidentibus in essentiam, vel ab accidentibus, in accidentia.