Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/436

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
431
logices institutionis

Caput V : De Intentione.

Duplex est intentio, et una est primaria, et per se dicta, vg: qum separat ea, qua natura conjuncta sunt, puta animam, et corpus seorsim concipiens, etiam priùs antèquam ipsa a se distinguantur, vel ut est corpus, et color corporis, etc.

Alia autem dicitur separata, aut pura intentio, qum est fictio humanæ mentis, fingit enim quæ nullatenus in rerum dantur natura , vg: conflictum exercitia per aërem equitantis, aut in pelagi profundo urbes nobilissimas conditas. Differt ista a[Nota marginalis:p. 25] phantasia, ea enim entia repræsentat qum transactis temporibus sensus tetigit. pura autem intentio, ut superius, cuius generatio memoria, oblivio autem, totalis corruptio est.


Caput VI : De Prædicabilibus in quo et de esse in aliquo, prædicamenta quoque tangit.

Omnis categoria vel æqualis est, vel ad plus ad minus autem nunquam. Ad plus, vg: omnis homo est animal, neque enim converti potes, vg: (Anne animal est homo, genus enim universalius est specie, et non tantum rationale, sed et irrationale comprehendit, æqualis autem Categoria fit quemadmodum in speciebus, propriis, et definitionibus patet, qum convertibilia, et invicem prædicabilia sunt, vg: omnis homo est animal rationale, risibile, mortale, intelligentiæ , et scientiæ capax, et omne animal rationale, risibile, mortale, intelligentiæ, et scientiæ capax est homo.

Sciendum quod duplex sit categoria, vg: de subiecto, essentialitèr, et in subiecto, accidentalitèr, itaque quotquot dicuntur, de prædicato essentialitèr et realitèr, et de subiecto dicentur,[Nota marginalis:p. 26] quando scilicet univocè et prædicata, et subiecta ad unum, et idem commune genus referuntur, ad essentiam puta, vel ad aliud, 10 categoriarum generalissimum genus, vg: homo essentialitèr prmdicatur de Petro, et de homine animal, utrumque