Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/437

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
432
compendiolum universæ

enim sub una categoria sunt essentialitèr. ergo et animal, de Petro.

In subiecto autem categoria fit accidentalitèr, quæ converti non potest, quando scilicet prædicatum non refertur ad unum, et idem commune genus, vg: de cygno accidentalitèr prædicatur album, de albo autem essentialitèr color, attamen cygnus sub essentia, album autem, et color sub qualitate consideratur, ideoque color non potest dici de cygno.

Igitur, sicuti in categoria de subiecto sempèr apparet synonimum, ita in categoria in subiecto nunquam, nisi solùm æquivocum, vel denominativum, aut analogum.

[Nota marginalis:p. 27]Hinc nota, quod esse in aliquo dicatur undecim modis, vg: genus in specie, i. e. animal, in homine. ut species in genere, vg: homo in animali, ut Totum in partibus. vg: Socrates in suis partibus. Ut Pars in toto, vg: manus, et pes in Socrate. Ut species in materia, vg: species statue in marmore. Ut in. Tempore, vg: Noë tempore diluvii. Ut in loco, vg: sacerdos in templo. Ut in Vase , vg: aqua in calyce. Ut in causa finali , vg: lectus in requie hominis. Ut in causa vg: omnia in Deo. Ut in subiecto, vg: in essentia accidens.


Caput VII: De lino, eodem, et de Alio, in quo et de Hypostasi.

Triplicitèr dicitur unum, et idem, vel genere, et facit, ea quæ eiusdem sunt generis, vg: homo, equus. vel specie et facit, ea quæ eiusdem sunt speciei, i. e. Petrus, Paulus. vel numero, et facit atomum per se divisum ; vg: Socrates, Plato, etc. particulares homines.

Item triplicitèr dicitur et aliud. vel specie, et facit, quæ alterius speciei, vg: equus, bos. vel genere, et facit, quae alterius [Nota marginalis:p. 28]sunt generis, vg: animal, scientia. vel numero, et facit, quæ concursu accidentium, atoma proprietates sum hypostaseos sejungunt. Hæcque alterius dicuntur, hypostaseos, hâc enim parte