Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/438

E Wikisource
Haec pagina emendata est
433
logices institutionis

differunt, ab ipsis, quæ duæ naturæ in una hypostasi uniuntur, ut corpus, et anima.

Sciendum, quod omnia, quæ dicuntur eiusdem speciei, necessariò et eiusdem generis, at non omnia quæ eiusdem sunt generis necessariò erunt, et eiusdem speciei, hoc pacto et de atio, intelligendum.

Item omnia gum sunt alterius generis, et differenti aliæ sunt quoad speciem, tum constituvæ, tum divisivæ. In subalternis autem non easdem habent differentias. Corpus enim animatum, et inanimatum, non dividitur iterum in animatum, et inanimatum, sed in sensitivum, et insensitivum. itaque iste in rationale, et irrationale. ita enim communes differentiæ animalis fiunt, rationalitas, et irrationalitas.

De istis autem omnibus in prioribus nostris scriptis latius, atque manifestius tractatum est.



23