Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/439

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

LIBER SECUNDUS

[Nota marginalis:p. 29]

TRACTATUS PRIMUS


Caput I : De prima et optima Categoria i. est de Essentia, vel Substantia.

Essentia est res per se existens, non egens alterius ad sui constitutionem, differt hæc ab ente, ut ex ipsius definitione patet, vg : Ens vel est res per se existens, Dec egens alterius ad sui constitutionem, vel Ens est, quod per se non potest esse, sed habens in alio existentiam, et quamquam omnes categoriæ ab ente dividantur, attamen (ut potè quæ sunt genera generalissima, quarum unaquaque et species specialissimas, et genera subalterna habet), ens non est eorum genus, genus enim suis [Nota marginalis:p. 30]speciebus non tantum nomen, sed et definitionem communicat, quit facultate ens caret. ergò non est categoriarum genus. ideo essentia quatenus per se est, non est egens alterius ad sui constitutionem, reliquæ autem gategoriæ (sic) quatenus per se non possunt esse, sunt accidens, ideoque reliquam definitionis partem entis sortiuntur.

Sciendum, quod ubi est accidens, necessarie debet esse et essentia, essentia autem et absque accidente considerari potest. Igitur subiectum duo significat, essentiam, i. e. subiectum omnium accidentium quoad existentiam, et prædicamentum, ad quod subiiciuntur atoma propriis speciebus, et generibus, et species generibus usque ad generalissimum genus.