Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/440

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
435
logices institutionis

Substantia, qua propriè, maximè, et primùm dicitur est illa, quæ neque in subiecto aliquo est neque de subiecto aliquo dicitur. vg: quidam homo, quidam equus. Secunda autem substantiæ dicuntur species in quibus insunt substantiæ, vg: homo, animal. itaque qua dicuntur de subiecto, necessé est, et nomen, et definitionem attribuere subiecto, vg: homo dicitur de subiecto, i. e. de aliquo homine, totum id quod est hominis, ipsi [Nota marginalis:p. 31] attribuendum est, i. e. et nomen, et definitionem hominis. simil: et de cæter: In accidentibus verò non ita, quoniam definitio albedinis (qua est accidens) corpori (quod est essentia) attribui impossibile est. sunt quadam accidentia, qua solum nomen subiecti sortiuntur, alia autem, neque nomen, neque definitionem subiecti participare possunt. hoc tantum observandum, quòd si non fuissent prima substantia, nulla rerum potuisset esse. Sciendum, quod in secundis substantiis species sit magis substantia, quàm genus, species enim, i. e. homo, proprùs est primam substantiam quam animal, i. e. genus, et sicuti prima substantiæ omnibus accidentibus, ita species generibus subiiciuntur. Igitur post primas substantias inter alias res, solæ species, et genera prime substantiæ dicuntur, cùm solum hæc declarent primam substantiam.

Observandum quod, maximè, et proprium substantiæ dicuntur esse, cum unum, et idem sint numero contraria suscipere posse, vg: horno potest lasso calidus, et frigidus, album enim[Nota marginalis:p. 32] cùm non sit substantia, non potest simul nigrum et album esse.

Sciendum est, illud quod de subiecto dicitur, et non esse in subiecto universaliorem essentiam, quod autem neque de subiecto dicitur, neque in subiecto esse particularem essentiam esse, et individuam, quod de subiecto verò dicitur, et in subiecto sit universale accidens, quod tandem non dicitur de subiecto, et in subiecto sit particulare, et individuum accidens. His ita distinctis, ens quod non est in subiecto, et est per se facit