Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/441

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
436
compendiolum universæ

essentiam, ens autem quod non est per se, et est in subiecto facit accidens, quod in alias dividitur categorias. Differt autem essentia, et essentiale, accidens et accidentale. Essentia enim est, IA in definitione diximus, essentiale autem repræsentat proprium et germanum rei existentis ad rem cui inest.

Accidens, autem, et accidentale in proprio suo capite expedite ostendetur.

[Nota marginalis:p. 33]Plato autem quinque entia tantum notavit, vg: Essentiam, ut simplicem existentiam rei. Identitatem, ut, communicationem cum alio ente. Aleitatem, ut differentiam. Motum, ut operationem, et Quietem, ut cessationem a tali motu, dum ergo ista in entibus inveniantur, propterea et genera entium ea nominavit, ut naturis competentia.


Caput II : De Quantitate.

Ens, quod non est in subiecto (ut superius diximus) facit essentiam. quod autem est in subiecto, si est per se et divisibile facit quantitatem, qua rerum aut multitudinem, aut magnitudinem specificat. Igitur quantitatis quoddam est continuum, quoddam autem determinatum (discretum). Continuum est, quod partes suas ad aliquem communem terminum conjungit, Determinatum autem non. Determinata quantitates sunt, Numerus, et Oratio, qua vocantur multitudo. Numerum autem non simplicitèr accipiendum, sed ilium, qui divisive it sensibilibus participatur, i. e. qua non quatenus materia, sed quatenus [Nota marginalis:p. 34]numerabilia sunt numerantur. Orationem autem, qua per vocem operatur, et cum numerus, et oratio invicem distinctas suas habeat partes, quantitates determinata dicuntur.

Quantitates autem continuæ, sunt Corpus, Superficies, Linea, Locus et Tempus, qua vocantur magnitudo, quorum partes potentiâ tantum, non autem actû dividi possunt ; actû enim magis indivisibiles, et sempèr conjuncta sunt Quippè corporis