Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/442

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
437
logices institutionis

partes superficie, superficiei lineâ Linæ signo, vel puncto, et, Loci invicem lineâ conjunguntur. Item Locus, est quædam superficies, quæ est finis continentis, quatenus continet contentum.

Sciendum tria esse et partium, et quantitatis expertia, attamen conjunctiva sunt partium. vg: Nunc, in tempore. Punctum, in linea. et Unitas, in numero. Ex his numerum, solùm unitas adauget, cùm eius sit constitutiva. Nùnc autem et punctum nil adaugent partibus suis, (eò quod non sint earum constitutiva. Similitèr linea superficiem, et superficies corpus non adauget.

Item sciendum, quod corpus non quatenus essentia, sed[Nota marginalis:p. 35] quatenus trium mensurabile dicitur,, quantum. Continuationis et determinationis exemplum universum terrarum habemus orbem, vg: quoad continuationem est natura, quæ dicitur magnitudo. quoad determinationem verò, quæ vocatur multitudo sequitur quantitas, et partes continuarum quantitatum ; de quibus superius diximus. ex quibus solùm tempus quamquam sit continuum quid, mansione partium caret, quippè quod præterivit, jam transactum est, quod autem futurum, adhùc non est, attamen subintelligitur motum ipsius numerare partes. In numero autem non ita videre est, iste enim et mansionem partium habet, et continuatione caret. Item ex his quædam partium proportionem habent, v. e. Corpus, Superficies, Linea, et Locus. quædam autem non, v. e. Numerus, Oratio, et Tempus.


Caput III: De Qualitate, et Quail..

Ens, quod est in subiecto, si est per se, et divisibile (ut diximus) facit Quantitatem. Nunc autem dicimus, Ens quod est in subiecto si est per se, et indivisibile facit Qualitatem. Igitur Qualitas est[Nota marginalis:p. 36] secundum quam quædam dicuntur qualia. quale dicitur et ipsa qualitas, et illud quod recipit, i. e. res qualificata. Qualitas in quatuor species dividitur, vg: in Habitum et Dispositionem, in Virtutem et Debilitatem, in Passionem et passivam qualitatem. et in Figuram et Formam. Habitus est dispositiio constans, diu-