Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/443

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
438
compendiolum universæ

turna, et moveri difficilis. Dispositio est habitus inconstans, brevis, et moveri facilis. Habitus duplicem habet qualitatem, vg: perfectivam, ut est, a scientia virtus, et corruptivam, ut, e. a morbo fabris hectica.

Dispositio autem est quædam via ad habitum, ut est, calor et frigus acquisitum, vel ut sanitas, et morbus inconstans. Secunda species qualitatis, i. e. virtus, et debilitas. virtutem dico non communem dexteritatem, sed illam aptitudinem ingenii, qu propriê inest unicuique ad hoc quid, et naturalitèr esse dicitur. Etenim et ipsum temperamentum, quod particularis natura dicitur, secundum quam virtutem quosdam salubres, [Nota marginalis:p. 57]quosdam autem morbosos dicimus. Tertia species qualitatis (quæ est passio, et passiva qualitas) differunt, et ista invicem, et eamdem comparationem habent quàm et habitus cum dispositione habent. Passiva enim qualitas est perfecta qualitas, et in facto esse, passio autem est via ad qualitatem, et in fieri esse. Qualitas passiva triplicitèr consideratur, vg: a passione non facta, ut e caliditas ignis, quæ nobis passionem infert. it passione facta, quæ nobis passionis fit causa, v. e. dulcedo. quæ et alteratio vocatur. et tandem a passione facia, quæ nobis passionem non communicat, ut sunt varii colores in facie, a temperamenti passione facti, ista sunt inanimatorum qualitates passiv. In animatis autem aliter considerantur. vel quoad corpus, vel quoad animam. quoad corpus (qua naturalitèr sunt in subiecto) vg: nigredo, et albedo, etc. vel quoad animam, (quæ non naturalitèr, sed per quædam symptomata accidunt) vg: Ira, furor, et simil: Ex istis, quædam facile, quædam autem difficile dissolvuntur, vel totalitèr[Nota marginalis:p. 38] immobiles remanent. difficile, vel permanentes, ut nigredo Ethiopibus, quoad corpus. quoad animam vera, virtus etc. facile, quoad corpus transmutatio coloris in facie. quoad animam, ira, furor, etc. In inanimatis verò, facile v. e. color acquisitus in aqua. difficile, ut color proprius.

Quarta species (quam formam et figuram esse meminimus) istæ quoque differunt invicem. nam figura est, quod ab aliquo, vel