Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/444

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
439
logices institutionis

ab aliquibus terminis continetur. forma autem duplicitèr consideratur. formæ enim una est species specialissima (de qua nùnc sermonem non habemus) alia est illud quod apparet circa, superficiem quale sigillum, i. e. Idea, et charactèr, à quo, bona pulchra, mala autem deformia dicimus. Etenim forma ad naturalia, figura verò ad mathematica spectat, vg: triangulum, 4-angulum, a quibus linea recta, vel obliqua dicitur.

Qualia denominative a qualitatibus nomen participant, vg: ab albedine, album etc. simil: habentque proprium contraria suscipere, et magis et minus ubi enim contrarietas, ibi et magis et minus invenitur. vg: simile, dissimile coloris, æquale, et inæquale[Nota marginalis:p. 39] numeri, et cæt: Qualia dicuntur vel denominative, vel æquivocè, vel analogicè, vel invicem nominantur, ut in secunda specie qualitatis.


Caput IV : De Ad aliquid, i. e. Relatione.

'Ens, quod non est per se, facit relationem, i. e. ad aliquid. Ad aliquid sunt quotquot ea ipsa, quæ sunt aliorum esse dicuntur, vel quomodocunque se habent ad aliquid. Etiam aliter subscribitur, vg: ad aliquid sunt quorum esse, i. e. ad aliquid quod non est. ideoque relatio per se fieri non potest, vg: Socrates per se quatenus homo philosophus dicitur, sed quatenus ad aliquid dicitur, magister discipuli est. Item relatio per se intelligi haud potest, sed cæteris categoriis sempèr coëxistit. et categoria cui se conjungit si contrarietatem habuerit, et ipsa habebit, si autem non, et ipsa non.

Omnia ad aliquid aliter non dicuntur, nisi ad conversionem, habentque nomen positivum, vg: homo non quatenus homo habet servum, sed quatenus erus. et avis non quatenus avis, sed[Nota marginalis:p. 40] quatenus alata alam habet, itaque et genera et species essentiarum quoad relationem talia dicuntur, nam genus speciei est genus, et species generis est species. Sciendum relativa natura simul esse, unumque non existente alio perit, ut videre est in