Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/453

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
448
compendiolum universæ

malia duos habent pedes. vel soli competit at non omni, vg: Calvities in homine. Solus enim homo calvitiem patitur. vel competit omni et solo, at non semper. vg: Canities homini tempore senectutis. vel competit omni, soli, et sempér. vg: Risibilitas[Nota marginalis:p. 54] in homine, et hinnitus in equo. Istud quartum proprie proprium dicitur. quod definientes dicunt.

Proprium est, quod competit speciei omni, soli, et Itaque unicuique inest, aliquod proprium separatum ab alio. homini solummodo duo attribuuntur propria. a parte scilicet irrationalitatis, risibilitatem, it parte autem rationalitatis, intelligentiæ, et scientiæ capacitatem. et hoc proprium est animæ rationalis potentia.

Quadruplicitér dicitur et Commune, vel quod in partes dividitur, vg: Communis ager, vel quod est ad communem usum, vg: unus servus diversorum dominorum. Vel quod præoccupatur, vg: locus in theatro. vel quod que participatur omnibus, vg: vox tubæ omnium aures penetrative. Ita et materia omnibus communicatur entibus. Consequenter et species, genera, rationalitas, irrationalitas, etc: omnia communia suis dicuntur subiectis. Itaque definitur Communis est. quod in multis inspicitur, vel quod prædicatur de multis. Platonici autem tripliciter considerabant, ab organizatione, ab operatione, a potentia.