Pagina:Disputatio medica inauguralis de merocele, vel hernia crurali.pdf/24

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ibi semper vagatur, plerumque magnae anguirae magnitudine cernuntur."

Inter causas excitantes numerentur omnes subiti nisus, distentiones, tussiendum, vomitus, vel denique aliqua res, quae severae aut subitae disphragmatis abdominaliumve musculorum actioni occasionem praebet; atque in illis omnino praedispositis, mirum est quam exiguae causae Herniam producunt. Alia autem causa Herniae Cruralis, in geminis praecipue, scilicet, mos (nunc feliciter in usu rarior) arcte succingendi, qui viscera abdominis detrudit, ejus cavitatem minuit, atque sic causae existenti vis additur. Australis Americae incolentes, magna parte temporis in equo exacta, cruribusque extensis, Herniae valde obnoxii sunt. Apud Livium sententia est, quae monstrat equitandum apud Romanos Herniae causam consideratum, indicans quoque quali contemptu iste populus