fugere et ipsis auxilio esse, alias barbarorum naves petierunt. Itaque hoc primum illa commodum habuit, ut salva evaserit: eidem etiam contigit ut, quum damno affecisset regem, ob id ipsum factum maxime ab eodem laudaretur. Aiunt enim, quum pugnam Xerxes spectaret, conspexisse eum hanc navem in alteram impingentem: et quum aliquis ei dixisset, ‘Vides, rex, quam fortiter Artemisia pugnet!’ quaesisse illum, ‘Verene sit hoc Artemisiae factum?’ cui illos respondisse, ‘Se bene navem eius nosse.’ Itaque Xerxes hoc dixisse fertur: ‘Viri mihi facti sunt mulieres; mulieres vero, viri.’
261.—Narrant navem, quam Xerxes conscenderat, magnam procellam adortam esse. Ibi tunc, quum magis magisque fureret ventus et nimis magnum onus in nave esset, nam magnus numerus Persarum in ponte stabat, metu perculsus rex quaesivit e nautis, num salutis spes esset: cui nautae responderunt, ‘Non alia spes est, o rex, nisi de numero multorum hominum pars in mare insiliat.’ Quibus auditis nonnulli e Persis regem adoraverunt, et in mare se proiecere. Itaque navis onere liberata, salva in Asiam pervenit.
262.—Quum domum profectus esset Xerxes, moenia iterum urbi Athenienses circumdare inceperunt. Hoc aegre ferebant Lacedaemonii, quos dolo huius modi Themistocles decepit. Spartam legatus adivit, quumque eo pervenisset, aedificari moenia negavit. ‘Quod si,’ inquit, ‘mihi credere nonvultis, delectos viros mittite, qui haec inspiciant, meque interim hic custodite.’ Hoc fecerunt Lacedaemonii. Themistocles interim nuntium Athenas clam misit, suasitque ut legati Lacedaemonii, quocunque modo possent, Athenis custodirentur, donec moenia aedificata