Pagina:Easy Latin Stories.djvu/105

E Wikisource
Haec pagina emendata est

PART IV.] ANECDOTES. 9J

essent, ipsumque recepissent. His dictis Athenienses paruerunt. Itaque Themistocle recepto, legatisque restitutis, Athenae invitis, Lacedaemoniis iterum munitae sunt.

The courage of despair is to be feared.

263.Graeci, post pugnam ad Salamina, ad Hellespontum contendere, et pontes solvere, ne effugerent Persae, constituerunt. Themistocles autem dixit, regem ita interceptum, iterum pugnaturum; et horrorem interdum efficere quod virtus non posset. Interim nuntium ad regem misit, qui eum certiorem faceret, pontes, nisi ocius aufugeret, solutum iri. Xerxes igitur fugere maturavit, et victoria penes Athenienses stetit.

XXI.— ANECDOTES.
Diligence rewarded.

264.Antisthenes philosophus iuvenes monebat ut verbis suis studerent, sed paucissimi ex iis monito parebant. Tandem iratus omnes e conspectu abire iussit. Diogenes tamen philosopbi verba audiendi magno studio captus, ad eum saepius veniebat, neque abire volebat. Itaque Antisthenes minatus est se caput eius pulsaturum; quumque vidisset, Diogenem minis non exterreri, hoc fecit.

Anaxagoras and Pericles.

265.Anaxagoras philosophus illustris erat, non modo prae opibus et genere, sed etiam ob animum sapientem. Ut sese studiis omnino dederet, amicis opes suas tradidit, et Athenas adiit. Quo ubi pervenit, apud eum veniebat Pericles, vir praestanti indole et virtute, pauperibus idem liberalissimus. Accidit tamen ut, rebus publicis magnopere studens, Pericles Anaxagorae oblivisci videretur. Quod aegerrime ferens senex, veste obducto