Pagina:Easy Latin Stories.djvu/106

E Wikisource
Haec pagina emendata est

94 EASY LATIN STORIES. [part iv.

capite, fame perire constituit. Quibus auditis Pericles, ad Anaxagoram se contulit, eumque oravit ut viveret, et sapientem animum servaret, lucemque illam, quae sibi tantum boni praebuisset. Cui Anaxagoras, ‘Pericles,’ inquit, “ii, quibus opus est lucerna, oleum praebent.’ Itaque ex eo tempore, Pericles magno studio Anaxagoram semper coluit.

A good son.

266.Bex olim, quum servum vocare vellet, et signo saepius dato neminem adesse sensisset, egressus est, ut certior fieret qua de caussa servus non adesset. Quem quidem invenit dormientem, et, quum vocaturus esset, literas vidit e sinii vestis lapsas, quas ille nuper perlegerat. Rex vero omnia sciendi cupidus literas legere incepit, quum tamen a matre eius scriptas intellexisset, quae gratias ageret quod pecuniam misisset, iuberetque tali domino fidelem esse, ea motus virtute literas cum multo auro in sinum reposuit. Postquam clam egressus in aedes suas rediit, signo dato servum expergefecit. Qui ut exterritus astabat, rex subito, ‘cur non antea advenisset,’ quasi iratus rogavit. At ille inter legendas literas dormisse se dixit. Tum manu ad vestem admota non literas modo sed aurum quoque invenit. Quod ubi metu perculsus conspiciebat, rex, ‘bono esse animo,’ iubebat, ‘fortunam enim bonam saepe dormientibus contingere: auferret ergo pecuniam, et matri donaret, regemque diceret illam valde laudare, quod talem filium peperisset.’

Sayings of Socrates.

267.Socrates, omnium philosophorum celeberrimus dicere solebat, nil deberi a dis quaeri, qui, quod visum esset, id hominibus daturi forent. Interroganti cuidam utrum uxorem duceret annon, respondit, ‘Utriuslibet facti te poenitebit.’ Ab Atheniensibus capitis damnatus, venenatum poculum aequo animo, vultuque immoto, accepit. Quum poculum iam in manibus esset,