Pagina:Easy Latin Stories.djvu/109

E Wikisource
Haec pagina emendata est

PART IV.] ANECDOTES. 97

venire latrones punitum, es ipse omnium latronum pessimus. Quid opus tibi est divitiis? quo plus habes, eo plus cupis. Si deus es, hominibus dare munera, non auferre debes; si autem es homo, hoc ne oblitus sis. Propinqui tibi sumus: nobis igitur ut amicis uti oportet. Utrum amicos an hostes habere vis? nunquam enim in servitutem redigentur Scythae.‘

Alexander and Clitus.

273.Clitus unus ex Alexandri amicis erat: idem diu Pbilippo patri eius amicissimus fuerat. Olim quum Alexander capite nudato cum hoste pugnaret, Clitus Alexandrum clipeo servavit, et caput hosti abscidit. Hellenice etiam eius soror, Alexandri nutrix fuerat: hanc rex magnopere amabat. Itaque Clitum semper honorabat Alexander, et provinciae magnae praefecerat. Eo quum profecturus esset, rex eum epulis lautis excepit. Quum in epulis discumberent, de rebus a se gestis Alexander dicere incepit, Pbilippi virtutis nulla mentione facta. Illum etiam maledictis lacerabat, se a patre victoriarum gloria privatum fuisse affirmans. Tum Clitus Philippum laudare incepit, ut qui filio praeclarior fuisset. Itaque Alexander valde iratus, pectus eius gladio transfixit. Quum autem meminisset Clitum nutricis suae fratrem esse, fatti eum poenituit, neque multum abfuit quin se ipsum interficeret.

The advice of Alcibiades.

274.Alcibiades adolescens Periclem adiit. Hunc solum tristi vultu sedentem invenit. Caussam quaerit adolescens. Tum Pericles, ‘Minervae templi,’ inquit, ‘propylaea ex mandato civium perfeci: sed quomodo pecuniae rationem reddam nescio.’ Cui Alcibiades: ‘Hoc potius machinare, ne rationem reddere cogaris.’ Pericles adolescentis monitis paruit: rem enim ita effecit, ut cives cum propinquis inito Bello, rationem poscere non possent.