Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/110

E Wikisource
Haec pagina emendata est
98
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

Conjugal love.

275.Marcia, Catonis filia, virum mortuum maerens interroganti cuidam, quinam ultimus dies doloris futurus esset, ultimum vitae diem doloris ultimum fore respondit. Valeria quaedam rogata, cur nemini nubere vellet, mortuo Servio viro suo, ‘Mihi quidem,’ inquit, ‘Servius meus semper vivit.’ Phocionis etiam uxor mulieri, quae divitias ostentabat, haec dixit: ‘Gloria mihi praeclarissima est Phocion: pauper quidem, sed viginti annos Atheniensibus praeest.’

The sorrows of mankind.

276.Solon, quum unum ex amicis olim tristem vidisset, in arcem secum duxit, et aedificia urbis conspicere iussit. Quod quum fecisset, Solon, ‘Reputa,’ inquit, ‘tecum quot dolores sub his tectis sint, quot fuerint, quot denique futuri sint. Ne diutius tibi ipsi propria haec mala iudicaveris, omnibus enim accidunt.’ Idem dicebat, si omnia hominum damna in unum locum congererentur, fore ut quisque potius sua quam aliena ferre vellet.

The death of Epaminondas.

277.Epaminondas non solum inter Thebanos, sed etiam inter omnes Graecos eius temporis praeclarissimus fuit. Nihil enim boni Thebanis accidit, antequam illo duce usi sunt: mortuo vero Epaminonda, ob damna solum illustres fuerunt. Quam fortiter, quamque lubenter vitam pro patria deposuerit, narrabo. Quum acie instructa ad oppidum aliquod oppugnandum iret, hostes in eum impetu facto, graviter vulnerarunt. Postea, quum in castra reportassent amici, et haud multum abesse quin moreretur sensisset, rogavit num scutum salvum esset. Amici quum salvum esse respondissent, ad se afferri iussit. Tum rogavit num victi