Pagina:Easy Latin Stories.djvu/39

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
PART II.
I.THE STORY OF POLYCRATES.
His riches.

91.Polycrates, qui seditione facta Samum occupavit, primum trifariam distributam civitatem una cum fratribus administravit. Dein, altero occiso, et natu minore ex insula eiecto, universam Samum imperio tenebat. Quo in imperio cum Amasi, Aegypti rege, hospitium contraxit, donis ei missis, et vicissim ab illo acceptis. Brevi tempore magnopere auctae res sunt Polycratis, et per universam Ioniam reliquamque Graeciam celebratae sunt. Etenim quocumque cum exercitu proficiscebatur, omnia ei feliciter cedebant. Habebat autem centum actuarias naves quinquaginta remorum, et mille sagittarios: cunctosque homines nullo discrimine facto invadens, agebat ferebatque omnia. Aiebat enim, ‘Magis amico gratificabor, ea quae eripui restituens, quam ab initio nihil eripiens.’ Multas igitur insulas ceperat, multa item continentis oppida. In his Lesbios navali pugna superatos cepit, qui deinde fossam, murum Sami ambientem, vincti foderunt.

The advice of Amasis.

92.Felicitas Polycratis Amasi placebat; sed ea res illi curae erat. Missis igitur literis haec ad eum perscripsit: ‘Amasis Polycrati salutem dicit. Placet valde mihi felicitas tua. At mihi non placent tuae res nimium secundae. Invidum est numen deorum qui mundum regunt. Itaque omnes, qui nimium florentibus rebus usi sunt, postremo pessimum finem habuerunt.

27