95.—Hic rex magnas opes habebat, immensamque vim argenti. Itaque in tuto reponere suas pecunias cupiens, aedes aedificandas curavit lapideas. Is cui mandatum opus erat, pecuniam petens, hoc machinatus est. Ex lapidibus unum paravit, qui e muro facile eximi potuit, a duobus vel etiam ab uno homine. Absoluto aedificio, rex in illo divitias suas deposuit.
96.—Interiecto autem tempore is, qui aedificium aedificaverat, prope vitae finem fuit. Advocatis igitur filiis duobus exposuit artificium. Perspicue illos lapidis speciem mensuramque docuit. Hoc igitur vita functo, filii haud multo postea operi admoverunt manus. Noctu ad aedificium accedentes, lapidem removerunt, et multum pecuniae extulere.
97.—Postea rex aedificium aperuit, viditque valde diminutas pecunias; sigilla tamen ianuae salva erant, et aedificium clausum. Iterum autem et tertio aperiens, minus pecuniae in dies invenit. Itaque hoc fecit: laqueos statim paravit, eosque circa vasa, in quibus inerat pecunia, collocavit. Venerunt ut antea fures; alter, ad vas accedens, continuo captus est laqueis.
98.—Frater vero caput fratris abscidit, adaptatoque iterum lapide domum abiit, caput secum ferens. Mane ingressus rex in aedificium obstupuit, conspecto corpore furis in laqueo constricti: videbat enim illaesum aedificium, nullumque vel exitum vel introitum. Itaque haerens animo hoc fecit. Cadaver furis ex muro suspendit, et custodes collocavit.