Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/80

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
68
[part iv.
EASY LATIN STORIES.

Spartan superstition.

196.Tunc Phidippides, postridie eius diei quo Athenis profectus erat, Spartam pervenit. Primores convocatos ita allocutus est: ‘Petunt a vobis Athenienses, ut sibi subsidio veniatis. Ne passi sitis ut antiquissima inter Graecos civitas in servitutem redigatur a barbaris. Nam et Eretria nunc sub iugum missa est, et illustris civitas periit.’ His dictis, placuit quidem Spartanis auxilia mittere Atheniensibus, sed hoc confestim facere non potuerunt, quum nollent contra legem agere. Erat enim nonus dies mensis: ‘nono autem die, et priusquam plena esset luna, se non egressuros,’ aiebant.

The dream of Hippias, and other omens.

197.Hippiae, Pisistrati filio, talis visus erat oblatus. Visus erat sibi cum sua matre colloqui: quo ex somnio intellexerat, Athenas se rediturum esse. Tunc vero, ducis munere fungens, barbaros in terram egressos ordinavit. Quae dum facit, accidit ei ut vehementius, quam solitus erat, et sternutaret et tussiret. Quumque ei, quia aetate erat iam provectiori, plures labarent dentes, dentium unum, dum tussit, propter vim ex ore eiecit. Qui quum in arenam cecidisset, magnum adhibuit studium ut eum reperiret. Postquam vero nusquam dens visus est, edito gemitu ait: ‘Terra haec non est nostra, neque eam in nostram potestatem redigere poterimus: nam quidquid eius ad me pertinebat, id dens meus habet.’

The Greeks hold a council of war.

198.Interim Atheniensibus auxilio venere Plataeenses. Concilio convocato, imperatorum bifariam divisae erant sententiae; nolentibus aliis, ut proelio confligeretur; aliis vero, et in his Miltiade, confligendum censentibus. Ita quum decem duces dixissent, undecimus supererat, qui suffragium ferret, is qui pole-