Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/81

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
part iv.]
69
SECOND EXPEDITION.

marchus electus erat. Erat autem tunc polemarchus Callimachus: quem his verbis allocutus est Miltiades.

The speech of Miltiades.

199.‘In te nunc situm est, Callimache, utrum velis Athenas in servitutem redigere, an, liberata patria, memoriam tui in omne aevum relinquere. Nunquam enim in tantum periculum adducti sumus. Si a Persia vincemur, decretum est quid nobis sit patiendum, Hippiae deditis: sin autem superior evaserit haec civitas, primam aio futuram esse Graecarum civitatum. Quo pacto igitur hoc fieri possit, nunc tibi dicam. Sententiae imperatorum, qui decem sumus, in duas partes divisae sunt: aliis confligendum ratis, aliis non confligendum. Si tu meae accesseris sententiae, habebis liberam patriam, et civitatem primam universae Graeciae: sin his suffragatus fueris qui dissuadent proelium; erit tibi contrarium illorum, quae memoravi, commodorum.’

Preparations for the conflict.

200.Quibus dictis Miltiades in suam sententiam Callimachum traxit; et accedente polemarchi suffragio decretum est ut proelio confligeretur. Tum eorum, qui ex imperatoribus pugnandum censuerant, quisque, ut dies aderat quo imperare debebat, vicem suam Miltiadi tradidit. Tum in aciem educti sunt Athenienses, tali modo instructi: dextro cornu praeerat polemarchus Callimachus: erat enim tunc lex apud Athenienses, ut polemarchus dextro cornu praeesset. In laevo cornu stabant Plataeenses.

The battle of Marathon.

201.Acie ita ordinata, quum caesis hostiis secunda omina nuntiata essent, Athenienses dato signo pugnae cursu in hostes contenderunt. Tum vero Persae, ubi cursu adversus se irruentes