Gesnerus Lipsiam invitatur ad schol.Thoman. gubernandam. 131
in interpretando conciderent v. c. orationem Ciceronis unam, in singulisque diu haererent per speciem diligentiae, quae nihil praetermitteret et in succum et sanguinem discentium convertere omnia conaretur. Nam ita cum singula diligentius perspicere viderentur tirones, totius perspiciendi facultatem adimi. Eandemque ob caussam non probabat intervalla plura et longiora fieri lectionum super eodem scriptore aut eadem oratione, sed eandem rem continuatis horis et sepositis interea aliis rebus agi volebat; ita brevi tempore integras orationes absolvi, ut, qui mediocrem diligentiam adhiberent, totius argumentum, partes omnes earumque coniunctionem et explicationem tenerent Eius rei rationem ab eo in praefatione Livii Lipsiensis accurate expositam cognoscere possunt, qui volent. Nos quidem et ipsi hanc rationem constanter secuti sumus in schola Thomana. Per vices, ut hoc utar, horis antemeridianis ita interpretabamur orationes et epistolas Ciceronis, ut unum et alterum librum epistolarum uno tenore, senis per unam hebdomada dierum horis, explicaremus; iis mensis fere unius spatio absolutis, eodem modo aliquot orationes enarrabamus. Ita vertente anno, cum summa rerum actarum fieret, dimidium certe epistolarum volumen et sedecim amplius orationes absolutas constabat. Item cum libros de Officiis proposuissemus, singulos libros una continuatione eo, quo diximus, modo explicabamus, ut intervalla non capitum et parvarum particularum, sed librorum fierent. Itaque qui tres aut quattuor annos usi erant disciplina nostra, Ciceronem non ex articulo uno et item altero, sed permagna sui parte cognoverant; eamque rationem discipulis nostris plurimum scio et ad intelligendum et ad scribendum profuisse. Licebat autem nobis in illa schola talibus institutis uti, quod carebamus miseris illis legum vinculis, quibus in aliis scholis obnoxii sunt etiam boni praeceptores, ut non possint suis institutis uti; et id faciebamus inconsultis iis, qui de more inspectorum nomen ferrent. Deylingio memini me hoc narrare, cum plures iam annos illa ratione usus eram. Cum ei factum