182 loannes Augustus EmestiuB.
excusare instituerem, ille vero etiam me prudenter fecisse aiebat; nam consulendo saepe bona consilia corrumpi Me vero rectius inspectoribus omnibus intelligere certe debere, quid esset utile iuventuti.
In pulcherrimo illo sermone, quem Xenophon in prima Cyropaedia fingit habitum esse inter Cambysen et Cyrum, quaerenti filio, quo maxime modo sapientiae prudentiaeque opinionem comparare possit, ita respondet pater, ut eum non opinionem sapientiae, sed ipsam sapientiam persequi velit et ita de opinione eius et gloria securum esse iubeat. Ea sapientia quamquam est diversa ab hac, cuius nos scientiam laudemque vel tenemus vel appetimus, tamen, cum similis generis sit, simillimum opinionis laudisque aditum habeat necesse est, nec quicquam diversum a Cambysis ratione suadere potest, qui sapientiae huius eruditae gloriam appetenti bene fideliterque consulere velit.
Est autem consilium illud, ut omnia alia et illius sermonis et totius Cyropaediae bona, ductum e Socratis disciplina, qui unam veram et certam laudis viam esse praecipiebat, si quis hoc ageret, ut, in quo laudari cuperet, id ipsum studiose diligenterque tractando consequeretur. Quamquam Socrates, cum multa alia a poetis, antiquissimis sapientiae magistris, sumpserit, etiam hoc ab Aeschylo accepit, apud quem Amphiaraus non optimus videri, sed esse vult (Sept. ad Theb. 598.), contentus ipsa virtute sine opinione eius ac laude.
Ac nescio an poetae, ut in plurimis aliis, ita in gloriae studio regendo ipsos gloriosos virtutis magistros, philosophos, praeceptorum severitate superarint. Nam philosophi