De vera laudis et gloriae via. 133
de gloria disputantes, quis nescit, quam parum inter se consentiant, aliis omne gloriae studium repudiantibus, quamquam ne hoc quidem satis constanter, aliis non contemnentibus, si sit cum sapientiae et virtutis studio coniunctum, et pro acerrimo rerum bene gerendarum stimulo probantibus. Exstant Hieronymi Osorii quinque de gloria libri ita elegantes et copiosi, ut, sicut Sadoleti de philosophia disputationes Hortensii Cieroniani, ita hi Ciceronianorum de gloria librorum desiderium lenire possint. Sed omni illa docta copia disertior est simplex Aeschyli brevitas, iubentis curare non opinionem virtutis, sed vim virtutis ipsius, eaque esse contentum.
Profecto, quamquam ita iucundam auribus humanis esse credimus laudem et praedicationem, ut eam Themistocles recte suavissimum acroama dixisse videatur, non modo Horatio poeta, sed etiam philosophis de Socratis schola viri iudicium probantibus et celebrantibus, tamen omni laude sua iucundior sit necesse est ipsa virtus et sapientia, cuius vim et praestantiam nemo, nisi qui eam possidet, satis perspectam habet, sitque adeo ipsa una vera et digna sui laudatrix, non vanitate orationis, sed sensus veritate commendans se ac sui possessionem. Nec dispar est ratio doctrinae omnis liberalis, cuius laus, non modo illaudata illa imperitorum, sed etiam verissima peritissimorum, quam potest habere suavitatem tantam, quae vel minimam partem aequet illius, quam sensus ipse eruditarum copiarum habet, quas animus apud se repositas ac digestas videt. Itaque subeat mirari doctos homines, qui adeo sitiunt laudes doctrinae suae, ut etiam ad minutas et sordidas artes descendant, per quas magnam de se opinionem ac famam vel commovere vel propagare, frustra plerumque, conentur. Non est ita obscura aut parva res excellens doctrina in quocunque genere, ut non sine talibus artibus inclarescat, praesertim cum se copiasque suas ad usum communem patefecit. Sed si nullam sui admirationem faciat nec celebretur longe lateque sermonibus iudiciisque multorum.