134 loannes Augustus Emestius.
nihilo tamen nec ipsa minor fiat, nec minus oblectet et pascat conscium domini animum. Ac nescio quomodo in hoc genere laudis ac gloriae idem accidit, quod in ceteris bonis humanis. Nam ut videmus saepe divitias fugere ab iis maxime, a quibus maxime expetantur, cum aliis se ultro offerant, qui nihil minus egerant quam ut divitias consequerentur, sic laus magna et praeclara fama doctrinae raro contingit his, qui eam omnibus artibus atque insidiis captant, saepius illis, qui eius negligentes ac securi omne studium in ipsa doctrina augenda consumunt.
Nec difficile fuerit intelligere, in illa ipsa curiosa ambitione esse impedimenta laudis et gloriae maxima. Nam abducit homines a curandis agendisque rebus ipsis, a quibus vera laus venit, implicatque multis minutis curis et negotiolis, quae dilacerant et carpunt tempus, quod in ipsis doctrinae studiis debebat consumi. Ac sicut, qui divitiis omni modo congerendis augendisque nimis inhiant, iis multas et magnas struit ipsa cupiditas insidias, ut iacturas saepe faciant maximas, dum maximos quaestus facere conantur, ita qui tam cupide venantur doctrinae magnae opinionem et famam, in multa temere incurrunt, quae minuant potius illam opinionem quam augeant. Mercatores quidem cum hoc de industria agunt, ut divites videantur, peritis suspicionem movent rei non optime constitutae. Nec mirum sit, si illa curiosa opinionis magnae captatio doctos homines suspectos reddat animi non optime conscii. Virum doctum memoriae traditum est fuisse, qui aviculas cantrices quam plurimas, clam consuefactas canere: Magnus vir est - - dimiserit sperantem, quaquaversum nomen suum eas vulgaturas et admiratione suae magnitudinis veluti divinitus demonstratae et commendatae omnia impleturas; at illas libertatem adeptas multum valere iusso magistro cecinisse, quod natura, haud paullo melior et verior magistra, docuisset. Philosophum crediderim hac fabula notatum fuisse, qui sua decreta et inventa pro solis veris et subtiliter excogitatis laudando, cetera omnia con-