Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/201

E Wikisource
Haec pagina emendata est

182 Davides Ruhnkenius.

Pandectis supersunt. Qui etsi labente Latinitate vixerunt, tamen ex Mucii Scaevolae, Servii Sulpicii, Alfeni Vari et aliorum veterum libris, quos legendo conterebant, et ex ipso Edicto Perpetuo, quod memoria tenebant, talem orationis nitorem duxerunt, ut in classicorum scriptorum numerum recipiendi videantur. Quod ipsum etiam intelligi velim de aliis paucis, imprimis de Claudiano, poëta illo quidem aetatis inficetae, sed meliorum imitatione id consecuto, ut, si minus in primis, certe in secundis cum dignitate stare possit. Talium igitur auctoritas, nihil impedit, quo minus in lexicis adhibeatur. Ac nescio an optandum sit, ut duplicis generis lexica conficiantur, alterum ad florentem, alterum ad cadentem Latinitatem cognoscendam accommodatum. Ut enim semibarbarorum scriptorum lectio nocet tironibus ingenium ad elegantiam formaturis, sic eadem maturiori aetati necessaria est ad eruditionis copiam et varietatem parandam. Quodsi forte dicas, eam aetatem, quae eruditionem venatur, satis per se sapere, nec tali praesidio indigere, fateare tamen necesse est, ea, quae diversae formae et aetatis sint, secerni et separatim tradi debere, non, ut vulgo fit, vetera cum recentibus, recta cum pravis misceri. Quis enim nescit, tirones, quibus lexicon omnia promiscue complexum in manibus sit, cum quid Latine scribere conantur, permulta vitiosa temere arripere, et semel arrepta per omnem vitam tenere, nec boni magistri admonitione aut libellis, qui de barbarismis scripti sunt, facile elui sordes tam mature contractas et tam alte haerentes.

Quo magis necessarium videtur, fontem, unde ista labes tam late dimanavit, obstruere, id est, iuventuti ad humanitatem informandae lexicon tradere, quod, sentina exhausta, solum Latinitatis florem habeat, et cum ad classicos scriptores intelligendos, tum ad bene scribendum satis adiumenti praestare videatur.

Paullo ante lexicographos in eo reprehendimus, quod iis, quibus nulla testimonii dictio est, testibus utantur. At quis credat, ab iisdem etiam tanquam fide dignos