Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/202

E Wikisource
Haec pagina emendata est

De recentissimis lexicorum Latinorum conditoribus. 183^

testes citari scriptores commenticios aut per lusum iocumque fictos? Sic bona fide laudant Supplementa Plautina, quae sunt Codri Urcei et aliorum recentiorum, Ciceronis Epistolas ad M. Brutum et Bruti ad Ciceronem, quas ab homine scholastico confictas esse Iacobus Tunstallus et leremias Marklandus tam perspicuis argumentis demonstrarunt, ut nihil dubitationis relinquerent; Cornelii Galli Elegias, dudum criticorum obelo confixas, Messalam denique Corvinum de Progenie Augusti, sive verius ex aetate barbara nugatorem.

Sed multo mirabilius est in praestantissimis etiam lexicis locum datum esse vocabulis, quae nullius, ne barbari quidem scriptoris, auctoritate nitantur. Ea quis primus in lexica intruserit, nec tanti est scire, nec quaerere vacat. Suspicor tamen, profecta esse vel a Calepino vel a mercenariis hominibus, qui Calepinum accessione undecunque corrasa amplificarunt. Huius notae sunt abditamentum, accessor, amasia, aversator, caespito, captabundus, defloro, demadeo, incertitudo, incurabilis, inductor, intergredior, mungo, alia. Quae in lexicis ponere et simul fateri, nullo in scriptore esse reperta, quid aliud est, nisi lectorem ludere et frustrari? Satis de scriptorum delectu a lexicographis neglecto.

Alterum, quod in iis requirimus, hoc est. Ex quo, discussis ignorantiae tenebris, initium factum erat classicorum scriptorum in lucem revocandorum, omnis criticorum cura eo conversa est, ut iis misere foedatis ac depravatis pristina integritas restitueretur. Ex quo consilio quam immensa vis criticarum observationum nata sit, quis est, qui ignoret? Iam nemo speret futurum, ut ante Latinae linguae lexicon iustum et omnibus numeris expletum habeamus, quam melior pars critici apparatus, quem diximus, eo sit perite et scienter collata. Gesnerus quidem criticorum commentarios excussit aliis diligentius. Verumtamen incredibile dictu est, quantum per festinationem vel longi laboris taedium praetermiserit. Schellerum excusatum habet