184 Davides Euhnkenius.
fortunae locique conditio. Is enim dignus, si quis alius,
cuius eruditio maiore theatro spectaretur, litteras tenui
mercede docet in urbe Marti, quam Musis aptiore. Non
item excusandi sunt Facciolatus et Forcellinus, quorum
utrique publicae privataeque bibliothecae Patavii patebant.
Denique lexicorum conditores nulla in re peritioribus minus satisfecerunt, quam in significationibus πολυσήμων digerendis et ordine tradendis. Gesnerus, ut hoc iterum utar, unam alteramve notionem commemorasse satis habens, statim exempla nullo discrimine velut in saccum fundit, lectori huius farraginis secernendae curam delegans. Ita, quod facillimum est, sibi agendum sumpsit, quod difficillimum, aliis reliquit. At vero primus omnium Facciolatus praeclare ostendit, quo et ordine et modo multiplices vocum significationes a nativa et propria per varios gradus ducerentur. In qua distincta et bene digesta notionum explicatione, si verum quaerimus, posita sunt omnia. Eandem rationem a Facciolato acceptam Forcellinus tenuit, et utrumque imitatus Schellerus subtilius et prorsus ad tenue elimavit. Quo magis miror, nullam Facciolati, cui tantum debeat, mentionem ab eo factam esse.
(Praefatio editionis C. Velleii Paterculi. Ruhnk. Oratt. etc. ed.
Friedemann. p. 452 sqq.)Quod a veterum scriptorum editoribus, qui criticam rationem sequantur, iure postulatur, ut in praefatione accuratam codicum et editionum, quarum in lectionum iudicio sit auctoritas, historiam contexant, id nobis in summa faciendi voluntate facere non licet. Est enim unus tantum huius scriptoris codex, una, quae auctoritatem habeat, editio. Unicus ille, et ne integer quidem mstus, qui Velleium conservavit, sub renascentium litterarum tempus, in coenobio Murbacensi repertus est; ex quo summa diligentia et pari